

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 66: Versus 19
Et ponam in eis signum.Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Aegypto postes signantur et Israelitae salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias:Ecce virgo concipiet,etc.Et mittam ex eis.Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt:Ite, docete omnes gentes[Matth. 28.]. Sed judicii dies praedicitur, ut metu futurae poenae perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum praedicationem qui sunt praemittendi.In mare.Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est.